ANABOLADIUM seu ANABOLAGIUM

ANABOLADIUM seu ANABOLAGIUM
ANABOLADIUM, seu ANABOLAGIUM
Isidoro amictorium est lineum feminarum, quô humeri operiuntur, Graecis Latinisque sindon. l. 19. c. 25. circa renes alligatum stricte, latiudme diffusum, omne genus continens colorum, Ugutioni: lineum tegumentum, quod caput tegit, in Gloss. Saxon. Aelfrici: vestis Pontificalis in Ord. Rom. idem cum Humerali. Ibid. cum Amictu, Macro. Pallium ab utroque latere regestum, τὸἑκατέρωςθεν ἀναβεβλημὲνον, seu ἀναβολή et ἀναβολαιον, Salmasio ad Tertullian, de Pallio, ab ἀναβάλλεςθαι. Unde τό ἱμάτιον ἀναβεβλημένος, et τό ἱμάτιον ἀναβεβλῆςθαι, Graecis dicitur, qui pallium sic utrinque regestum gerit. Qui mos pallii gerendi communis olim habitus elegantiorum Graecorum fuit. Partem enim utramque pallii retrorsum iaciebant, ita ut tota, quae suberat tumica, pateret: pallium vero ipsum cervicibus circum strictum morosiusque in rugas plicatum et ordinatum, fibulae morsu in humeris tenebatur. Cum contra Philosophi. et praecipue Cynici, tribonium suum vestientes, totos sese pallio obvolverent; atque partem eius de sub dextro humero super sinistrum reicerent, sicque, exclusô dextrô, obvelatô sinistrô humerô essent. Vide Salmas. ad d. Auct.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”